Found 81 Results for: extra

  • spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet (Liber Leviticus 6, 11)

  • vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus (Liber Leviticus 8, 17)

  • carnes vero et pellem ejus extra castra conbusit igni (Liber Leviticus 9, 11)

  • vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)

  • omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra (Liber Leviticus 13, 46)

  • cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus (Liber Leviticus 14, 8)

  • jubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 40)

  • domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasuræ extra urbem in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 41)

  • quam statim destruent et lapides ejus ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 45)

  • homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24, 3)

  • dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus et lapidet eum populus universus (Liber Leviticus 24, 14)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina