Found 413 Results for: faciem

  • et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus et multo majora deliquit (Liber II Paralipomenon 33, 23)

  • atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiæ prophetæ loquentis ad se ex ore Domini (Liber II Paralipomenon 36, 12)

  • et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)

  • cumque audissem verba hujuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et jejunabam et orabam ante faciem Dei cæli (Liber Nehemiae 1, 4)

  • factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem ejus (Liber Nehemiae 2, 1)

  • et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei et ædificabo eam (Liber Nehemiae 2, 5)

  • ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto (Liber Thobis 3, 14)

  • ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)

  • cumque hæc audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam (Liber Thobis 12, 16)

  • tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)

  • et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terræ sicut lucustæ (Liber Iudith 2, 11)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina