Found 196 Results for: facies

  • quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es (Liber Deuteronomii 23, 23)

  • observa diligenter ne incurras in plagam lepræ sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes levitici generis juxta id quod præcepi eis et imple sollicite (Liber Deuteronomii 24, 8)

  • audies vocem ejus et facies mandata atque justitias quas ego præcipio tibi (Liber Deuteronomii 27, 10)

  • mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo (Liber Iosue 7, 9)

  • et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero (Liber I Samuelis 20, 14)

  • ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)

  • et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis (Liber II Samuelis 22, 28)

  • facies ergo juxta sapientiam tuam et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos (Liber I Regum 2, 6)

  • tu exaudies in cælo et facies et judicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput ejus justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam (Liber I Regum 8, 32)

  • tu audies in cælo in loco habitationis tuæ et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor ejus quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum (Liber I Regum 8, 39)

  • tu exaudies in cælo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israël et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 43)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina