Found 2201 Results for: filius Iosaphat et Genealogy Josaphat: Index filii Iosaphat: Index filii Iosaphat

  • et hæc nomina filiorum ejus Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris ejus (Liber Genesis 36, 10)

  • fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez (Liber Genesis 36, 11)

  • erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quæ peperit ei Amalech hii sunt filii Adæ uxoris Esau (Liber Genesis 36, 12)

  • filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau (Liber Genesis 36, 13)

  • isti quoque erant filii Oolibama filiæ Ana filiæ Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core (Liber Genesis 36, 14)

  • hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez (Liber Genesis 36, 15)

  • dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adæ (Liber Genesis 36, 16)

  • hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau (Liber Genesis 36, 17)

  • hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiæ Ana uxoris Esau (Liber Genesis 36, 18)

  • isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom (Liber Genesis 36, 19)

  • isti filii Seir Horrei habitatores terræ Lotham et Sobal et Sebeon et Anan (Liber Genesis 36, 20)

  • Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom (Liber Genesis 36, 21)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina