Found 454 Results for: hereditatem populi

  • tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem (Liber I Samuelis 10, 1)

  • cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)

  • cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)

  • dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)

  • at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)

  • egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)

  • amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi (Liber I Samuelis 18, 13)

  • omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)

  • reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (Liber II Samuelis 10, 10)

  • nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria (Liber II Samuelis 12, 28)

  • et dedit populi tertiam partem sub manu Joab et tertiam in manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum (Liber II Samuelis 18, 2)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina