Found 234 Results for: hodie

  • sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum (Liber Iosue 14, 11)

  • et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)

  • en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum (Liber Iosue 23, 14)

  • sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)

  • sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellæ ad generum suum quæso te ut hodie hic maneas pariterque lætemur (Liber Iudicum 19, 6)

  • surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam (Liber Iudicum 19, 9)

  • quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)

  • dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)

  • at ille majoribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quæ fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Nœmi (Liber Ruth 4, 9)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina