Found 127 Results for: honore virtute animos
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis (Liber Sapientiae 12, 17)
vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiæ sed verbo vexatorem subiecit juramenta parentum et testamentum commemorans (Liber Sapientiae 18, 22)
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias ejus (Liber Ecclesiasticus 6, 27)
noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros ejus non derelinquas (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
non des mulieri potestatem animæ tuæ ne ingrediatur in virtute tua et confundaris (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
magnus est judex et potens est in honore et non est major illo qui timet Deum (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
benedictio Dei in mercedem justi festinat et in honore veloci processus illius fructificat (Liber Ecclesiasticus 11, 24)