Found 247 Results for: ignis Spina
et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere nec siderum limpidæ flammæ inluminare poterant illam noctem horrendam (Liber Sapientiae 17, 5)
apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quæ non videbatur faciei æstimabant deteriora esse quæ videbantur (Liber Sapientiae 17, 6)
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur (Liber Sapientiae 19, 19)
humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum (Liber Ecclesiasticus 8, 13)
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis (Liber Ecclesiasticus 21, 10)
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliæ et minæ (Liber Ecclesiasticus 22, 30)
anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat (Liber Ecclesiasticus 23, 22)