Found 92 Results for: inquit

  • vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen ejus quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet (Liber Ieremiae 46, 18)

  • at illa præmonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)

  • audiam te inquit cum et accusatores tui venerint jussitque in prætorio Herodis custodiri eum (Actus Apostolorum 23, 35)

  • Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum (Actus Apostolorum 25, 22)

  • at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor (Actus Apostolorum 26, 25)

  • an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una (Epistula I ad Corinthios 6, 16)

  • qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina