Found 251 Results for: nisi

  • rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam nisi contra regem Israël solum (Liber I Regum 22, 31)

  • cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (Liber II Regum 4, 2)

  • reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)

  • dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino (Liber II Regum 5, 17)

  • cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriæ et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria (Liber II Regum 7, 10)

  • cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (Liber II Regum 9, 35)

  • et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)

  • nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (Liber II Regum 14, 4)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini (Liber II Paralipomenon 18, 15)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina