Found 1192 Results for: ope
quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38, 15)
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (Liber Genesis 39, 8)
accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret (Liber Genesis 39, 11)
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39, 23)
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)
præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes (Liber Genesis 45, 19)
ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Ægypti vestræ erunt (Liber Genesis 45, 20)
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri (Liber Genesis 47, 3)
præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses (Liber Exodus 1, 11)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur (Liber Exodus 1, 14)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Ægypto et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus (Liber Exodus 3, 7)