Found 82 Results for: pariter

  • egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)

  • quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)

  • et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)

  • quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis (Liber I Samuelis 12, 25)

  • cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius (Liber I Samuelis 20, 41)

  • mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter (Liber I Samuelis 31, 6)

  • videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter (Liber II Samuelis 10, 15)

  • dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Jordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te jerunt igitur ambo pariter (Liber II Regum 2, 6)

  • interiit ergo Saul et tres filii ejus et omnis domus illius pariter concidit (Liber I Paralipomenon 10, 6)

  • miseruntque sortes per vices suas ex æquo tam major quam minor doctus pariter et indoctus (Liber I Paralipomenon 25, 8)

  • igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus impleretur domus Domini nube (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 19)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina