Found 1199 Results for: promissa terra iudices

  • montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie ejus et orbis et omnes habitantes in eo (Prophetia Nahum 1, 5)

  • ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum (Prophetia Nahum 2, 13)

  • quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquæ operientes mare (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie ejus omnis terra (Prophetia Habacuc 2, 20)

  • Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)

  • sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini in igne zeli ejus devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • væ qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum (Prophetia Sophoniae 3, 19)

  • propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum (Prophetia Aggaei 1, 10)

  • verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)

  • et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit (Prophetia Zachariae 1, 11)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina