Found 219 Results for: puerum Jesum

  • eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • unde fratres sancti vocationis cælestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum (Epistula ad Hebraeos 3, 1)

  • habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit cælos Jesum Filium Dei teneamus confessionem (Epistula ad Hebraeos 4, 14)

  • aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit (Epistula ad Hebraeos 12, 2)

  • et testamenti novi mediatorem Jesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel (Epistula ad Hebraeos 12, 24)

  • Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)

  • in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4, 2)

  • et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc jam in mundo est (Epistula I Ioannis 4, 3)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina