Found 371 Results for: sanguinem legem
aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilæis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habetis vitam in vobis (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
sed turba hæc quæ non novit legem maledicti sunt (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
responderunt ei Judæi nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
et dabo prodigia in cælo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi (Actus Apostolorum 2, 19)
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (Actus Apostolorum 2, 20)
dicens præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius (Actus Apostolorum 5, 28)
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem (Actus Apostolorum 6, 13)