Found 181 Results for: sanguinem

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)

  • tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis (Liber Ieremiae 22, 17)

  • verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)

  • MEM propter peccata prophetarum ejus iniquitates sacerdotum ejus qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum (Lamentationes 4, 13)

  • si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo (Prophetia Ezechielis 16, 9)

  • et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli (Prophetia Ezechielis 16, 38)

  • quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis (Prophetia Ezechielis 18, 10)

  • et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem (Prophetia Ezechielis 22, 6)

  • viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui (Prophetia Ezechielis 22, 9)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina