Found 29 Results for: secutus

  • et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo (Liber I Regum 14, 8)

  • reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei (Liber I Regum 19, 21)

  • porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam (Liber II Regum 4, 30)

  • et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum ejus et ait rectene sunt omnia (Liber II Regum 5, 21)

  • præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini (Liber II Regum 11, 15)

  • profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)

  • et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum (Liber Iudith 11, 4)

  • vestigia ejus secutus est pes meus viam ejus custodivi et non declinavi ex ea (Liber Iob 23, 11)

  • et secutus est Jonatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum (Liber I Maccabaeorum 12, 30)

  • fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si præcucurreris (Liber Ecclesiasticus 11, 10)

  • ut cognoscant gentes potentiam ejus quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • et cum transiret inde Jesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina