Found 10 Results for: serviunt Deo

  • filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris (Liber Numeri 7, 9)

  • filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 18, 21)

  • vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi (Liber Iudith 11, 5)

  • ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem (Liber Iob 4, 18)

  • ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi (Liber Psalmorum 118, 91)

  • congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster (Liber II Maccabaeorum 1, 27)

  • qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus (Liber Ecclesiasticus 4, 15)

  • quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiæ sanctuarii et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati (Prophetia Ezechielis 48, 18)

  • hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Epistula ad Romanos 16, 18)

  • ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno habitabit super illos (Apocalypsis Ioannis 7, 15)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina