Found 38 Results for: tempora

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus (Prophetia Osee 2, 11)

  • et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum (Evangelium secundum Lucam 21, 24)

  • dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate (Actus Apostolorum 1, 7)

  • ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui prædicatus est vobis Jesum Christum (Actus Apostolorum 3, 20)

  • quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum (Actus Apostolorum 3, 21)

  • et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)

  • fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum (Actus Apostolorum 17, 26)

  • et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17, 30)

  • dies observatis et menses et tempora et annos (Epistula ad Galatas 4, 10)

  • qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa (Epistula II ad Timotheum 3, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina