Found 265 Results for: tempus finis

  • utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)

  • in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit (Liber II Maccabaeorum 4, 17)

  • et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)

  • ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (Liber II Maccabaeorum 4, 32)

  • et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)

  • finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita (Liber Proverbiorum 22, 4)

  • omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est (Liber Ecclesiastes 3, 2)

  • tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus ædificandi (Liber Ecclesiastes 3, 3)

  • tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi (Liber Ecclesiastes 3, 4)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina