Found 85 Results for: testamenti regibus

  • et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus (Liber I Regum 4, 34)

  • et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)

  • dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 16)

  • dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo (Liber II Regum 14, 29)

  • in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)

  • Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse cœperunt dux Thamna dux Alva dux Jetheth (Liber I Paralipomenon 1, 51)

  • sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriæ emptio celebrabatur (Liber II Paralipomenon 1, 17)

  • sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)

  • non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • seniores autem Judæorum ædificabant et prosperabantur juxta prophetiam Aggei prophetæ et Zacchariæ filii Addo et ædificaverunt et construxerunt jubente Deo Israël et jubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum (Liber Esdrae 6, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina