Found 264 Results for: universa

  • et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus (Liber Ieremiae 19, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)

  • et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis (Liber Ieremiae 25, 11)

  • fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 26, 20)

  • et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Hierusalem (Liber Ieremiae 34, 6)

  • domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)

  • si forte audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum (Liber Ieremiae 36, 3)

  • et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra (Liber Ieremiae 51, 49)

  • sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus (Liber Baruch 3, 32)

  • et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum (Prophetia Ezechielis 8, 10)

  • ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda hæc fecerit morte morietur sanguis ejus in ipso erit (Prophetia Ezechielis 18, 13)

  • si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est et custodierit universa præcepta mea et fecerit judicium et justitiam vita vivet non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 21)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina