Found 1650 Results for: venit a Domino
saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino (Epistula ad Romanos 16, 22)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur (Epistula I ad Corinthios 1, 31)
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et hæc destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori (Epistula I ad Corinthios 6, 13)
qui autem adheret Domino unus spiritus est (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
de virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis (Epistula I ad Corinthios 7, 25)
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
non sum liber non sum apostolus nonne Jesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 25)