Found 2185 Results for: vir

  • reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris (Liber Genesis 32, 6)

  • remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane (Liber Genesis 32, 24)

  • levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum (Liber Genesis 33, 1)

  • quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem (Liber Genesis 34, 2)

  • viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quæ spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus (Liber Genesis 34, 21)

  • invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quæreret (Liber Genesis 37, 15)

  • dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37, 17)

  • eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (Liber Genesis 38, 1)

  • quæ cum educeretur ad pœnam misit ad socerum suum dicens de viro cujus hæc sunt concepi cognosce cujus sit anulus et armilla et baculus (Liber Genesis 38, 25)

  • igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat (Liber Genesis 39, 1)

  • fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui (Liber Genesis 39, 2)

  • vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem (Liber Genesis 39, 14)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina