Found 1201 Results for: vobis
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit (Epistula ad Philippenses 2, 20)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium (Epistula ad Philippenses 2, 30)
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (Epistula ad Philippenses 3, 1)
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit (Epistula ad Philippenses 3, 15)
multi enim ambulant quos sæpe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi (Epistula ad Philippenses 3, 18)
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro (Epistula ad Colossenses 1, 2)
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes (Epistula ad Colossenses 1, 3)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 7)
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali (Epistula ad Colossenses 1, 9)
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus quod est ecclesia (Epistula ad Colossenses 1, 24)