Found 206 Results for: vocavit ministerium
et stetit Jesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 32)
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum (Evangelium secundum Marcum 3, 13)
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
quam cum videret Jesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
et vocavit unum de servis et interrogavit quæ hæc essent (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuæ jam enim non poteris vilicare (Evangelium secundum Lucam 16, 2)