Liber Psalmorum, 10

Neo Vulgata Latina

1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.

4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “Non requiret; non est Deus”.

5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.

6 Dixit enim in corde suo: “Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo”.

7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.

11 Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. -

12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.

13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “Non requires”.

14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.

15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.

16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.

17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.







Chapters: