1. Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi

2. gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri

3. quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute

4. per quæ maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem

5. vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam

6. in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem

7. in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

8. hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione

9. cui enim non præsto sunt hæc cæcus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

10. quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando

11. sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi

12. propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in præsenti veritate

13. justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi

15. dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

16. non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

17. accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

18. et hanc vocem nos audivimus de cælo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

19. et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

20. hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturæ propria interpretatione non fit

21. non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines





“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina