Fundar 269 Resultados para: Achab propheta Ioas Iorão
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam; (Prophetia Danielis 3, 38)
Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)
Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. (Prophetia Osee 1, 1)
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)
Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum. (Prophetia Amos 1, 1)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. (Prophetia Amos 7, 14)
Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”. (Prophetia Amos 7, 15)
Custodisti praecepta Amri et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum portabitis”. (Prophetia Michaeae 6, 16)
Oraculum, quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
sed dicet: “Non sum propheta; homo operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”. (Prophetia Zachariae 13, 5)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)