Fundar 254 Resultados para: Caeli
Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Liber Psalmorum 102, 26)
Super ea volucres caeli habitabunt, de medio ramorum dabunt voces. (Liber Psalmorum 104, 12)
Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. (Liber Psalmorum 105, 40)
Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. (Liber Psalmorum 115, 16)
Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 26)
Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - (Liber Psalmorum 148, 4)
Et ait Iudas: “Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis, (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; (Liber II Maccabaeorum 7, 34)
Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare. (Liber II Maccabaeorum 9, 10)
In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)
Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)