Fundar 45 Resultados para: Caelorum
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
“Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. (Evangelium secundum Lucam 21, 26)