Fundar 125 Resultados para: Christus prophetia

  • Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)

  • Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus”. (Epistula ad Ephesios 5, 14)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina