Fundar 771 Resultados para: Coram

  • Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. (Liber Baruch 6, 31)

  • Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)

  • Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae. (Prophetia Ezechielis 2, 9)

  • Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • “Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 4, 1)

  • Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei, (Prophetia Ezechielis 8, 1)

  • et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)

  • Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 14, 1)

  • Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)

  • ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina