Fundar 600 Resultados para: Deum
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et erant semper in templo benedicentes Deum. (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
Hoc erat in principio apud Deum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 2)
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
Vos facitis opera patris vestri”. Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)