Fundar 2415 Resultados para: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas

  • Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)

  • Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)

  • Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)

  • Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina