Fundar 278 Resultados para: Fur

  • Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? (Prophetia Osee 8, 5)

  • Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)

  • Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)

  • “Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)

  • Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur. (Prophetia Ioel 2, 9)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, (Prophetia Amos 1, 11)

  • Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te”, dicit Dominus. 5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo periisses! Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, nonne racemos tantum reliquissent? (Prophetia Abdiae 1, 4)

  • Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?”. (Prophetia Ionae 3, 9)

  • Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt”. (Prophetia Michaeae 5, 14)

  • Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est. (Prophetia Michaeae 7, 18)

  • Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina