Fundar 157 Resultados para: Huius
quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse! (Epistula I ad Corinthios 5, 10)
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis. (Epistula II ad Corinthios 5, 1)
— quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo — (Epistula II ad Corinthios 9, 12)
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; (Epistula ad Ephesios 2, 2)
Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — (Epistula ad Ephesios 3, 1)
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, (Epistula ad Ephesios 3, 14)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; (Epistula ad Colossenses 1, 27)