Fundar 777 Resultados para: Meum

  • “Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? (Liber II Samuelis 7, 5)

  • Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)

  • Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, (Liber II Samuelis 7, 8)

  • et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)

  • Quae ait: “Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum”. Qui ait: “Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram”. (Liber II Samuelis 14, 11)

  • Dixit ergo mulier: “Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum”. Et ait: “Loquere”. (Liber II Samuelis 14, 12)

  • Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. (Liber II Samuelis 14, 15)

  • Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei. (Liber II Samuelis 14, 16)

  • dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)

  • Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)

  • Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem? (Liber II Samuelis 19, 13)

  • Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab!”. (Liber II Samuelis 19, 14)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina