Fundar 55 Resultados para: Nuntios
Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: (Liber Iudicum 11, 14)
misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades (Liber Iudicum 11, 17)
Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. (Liber Iudicum 11, 19)
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: “Quale nefas in vobis repertum est! (Liber Iudicum 20, 12)
Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)
Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. (Liber I Samuelis 19, 14)
Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur”. (Liber I Samuelis 19, 15)
Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. (Liber I Samuelis 19, 20)