Fundar 341 Resultados para: Septem

  • Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas; (Liber Deuteronomii 16, 13)

  • Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae. (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • praecepitque eis dicens: “Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate Tabernaculorum, (Liber Deuteronomii 31, 10)

  • Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis. (Liber Iosue 6, 4)

  • Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 6)

  • Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, (Liber Iosue 6, 8)

  • et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. (Liber Iosue 6, 13)

  • Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. (Liber Iosue 18, 2)

  • Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. (Liber Iosue 18, 5)

  • Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, (Liber Iosue 18, 6)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina