Fundar 334 Resultados para: Spiritus

  • donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, (Liber Isaiae 32, 15)

  • Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)

  • Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)

  • exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)

  • Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. (Liber Isaiae 57, 16)

  • Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. (Liber Isaiae 59, 19)

  • Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum”. (Liber Isaiae 59, 21)

  • Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; (Liber Isaiae 61, 1)

  • Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. (Liber Isaiae 63, 14)

  • ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. (Liber Isaiae 65, 14)

  • Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina