Fundar 534 Resultados para: Verbum Dei
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)
Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. (Liber Iob 4, 12)
Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? (Liber Iob 15, 11)
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 19, 3)
quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. (Liber Psalmorum 33, 4)
Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. (Liber Psalmorum 45, 2)
Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens: (Liber Psalmorum 68, 12)
Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 77, 9)
Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)
donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. (Liber Psalmorum 105, 19)