Fundar 239 Resultados para: arca Dei in monte Moræ
Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 52)
Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe; (Liber I Paralipomenon 10, 1)
Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe; (Liber I Paralipomenon 10, 8)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)
Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; (Liber I Paralipomenon 15, 3)
Et Barachias et Elcana ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 23)
Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 24)
Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: (Liber I Paralipomenon 16, 4)
Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. (Liber I Paralipomenon 16, 6)