Fundar 35 Resultados para: arcus et sagitta
Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, (Liber Genesis 9, 14)
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)
Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)
Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)
et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)
Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)
et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”. (Liber II Regum 13, 17)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)
Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. (Liber Iob 20, 25)