Fundar 37 Resultados para: deorsum/page/1
Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)
Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. (Liber Exodus 26, 24)
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, (Liber Exodus 28, 27)
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)
quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis, (Liber Exodus 36, 29)
Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. (Liber Exodus 39, 20)
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta (Liber Exodus 39, 24)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. (Liber Deuteronomii 5, 8)
Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)
et ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; (Liber I Regum 8, 23)