Fundar 1865 Resultados para: domini

  • Omnia, quae offeretis ex decimis, in donaria Domini separabitis: optima et electa erunt. (Liber Numeri 18, 29)

  • Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. (Liber Numeri 19, 13)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est. (Liber Numeri 19, 20)

  • Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? (Liber Numeri 20, 4)

  • Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei. (Liber Numeri 20, 9)

  • Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon. (Liber Numeri 21, 14)

  • Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)

  • Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)

  • Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere, (Liber Numeri 22, 23)

  • stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. (Liber Numeri 22, 24)

  • et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. (Liber Numeri 22, 26)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina