Fundar 2979 Resultados para: end
Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)
et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. (Epistula II ad Timotheum 2, 2)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; (Epistula II ad Timotheum 4, 14)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri”. (Epistula ad Titum 1, 12)
non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. (Epistula ad Titum 1, 14)
non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. (Epistula ad Titum 2, 10)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)