Fundar 436 Resultados para: faciem/page/29/page/4
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)
Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7, 3)
Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. (Liber Genesis 8, 8)
Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. (Liber Genesis 11, 4)
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11, 9)
Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)
Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. (Liber Genesis 17, 17)
Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit. (Liber Genesis 25, 18)
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius. (Liber Genesis 31, 2)
dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum, (Liber Genesis 31, 5)
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32, 21)