Fundar 877 Resultados para: filius
“Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
et dicentes: “Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum””. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “Vere Dei Filius erat iste!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
et vox facta est de caelis: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”. (Evangelium secundum Marcum 1, 11)
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati”. (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “Tu es Filius Dei!”. (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?”. Et scandalizabantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 3)