Fundar 588 Resultados para: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)

  • Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)

  • Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)

  • Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)

  • Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; (Epistula I ad Corinthios 16, 15)

  • Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, (Epistula II ad Corinthios 8, 1)

  • Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)

  • Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, (Epistula II ad Corinthios 9, 3)

  • Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)

  • et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina